Sana , obsecro, ipsa que fecisti, qui que alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitie quam societatis debitum persolvisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius | vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligav eris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis ediflicator. Nichil hic super alienum edificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo hec feris tantum sive latronibus vacans nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. Nichil ad hoc edificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. Clerici sive scolares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de benefitiis vivebant ecclesiasticis nec oblationes facere no verant sed suscipere, et qui manus ad susci piendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.
Если Вы не нашли необходимой информации в статье или у Вас возникли дополнительные вопросы, то Вы можете спросить на нашем форуме. (Регистрация необязательна). Наши авторы и консультанты постараются оперативно ответить на все ваши вопросы.